Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 8: Versus 11

Quod si Spiritus.AUG.Attende quod Spiritus sanctus, etc., usque ad sicut et generationem Filii quis enarrabit?Vivificabit et mortalia.ID.Ecce quartus actus. In prima actione, etc., usque ad quia nos superiorem nobis Deum deserueramus.Mortalia.Non mortua, quia in resurrectione cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitas moriendi, quam modo habet propter peccatum, sed nec mortalitas, quam habuit corpus animale ante peccatum, remanebit.Propter inhabitantem.Evidentissime apparet non tantum Spiritus, sed etiam corporis morte propter peccatum hominem meruisse, et per Spiritum sanctum, utrumque liberatum a Christo.
(* Traductions européennes)